- PYRGI
- PYRGIgorum, seu Pyrgum singularis numeri Stephano, colonia et oppid. Hetruriae, inter Antium, et Graviscas. Virg. Aen. l. 10. v. 184.Et Pyrgi veteres, intempestaeque Graviscae.Martialis. l. 12. Epigr. 2.Qui modo litoreos ibatis carmina Pyrgos.Rutil. l. 1. v. 223.Alsia praelegitur tellus: Pyrgique recedunt,Nunc villae grandes, opida parva prius.Unde Straboni πολίχνιον dicitur. Fuit et Caeretanorum navale: quibusdam est S. Severa hodie castrum Patrimonii, in ora maris Tyrrheni. Aliis est Fanum S. Marinellae, castrum eiusdem provinc. cum portu tantisper capaci, 6. milliar. a Centum cellis in Ortum. S. Severam versus totidem, 33. a Roma in Occasum. Familiae Barberinae: in eius excelsa turri legitur Neopyrgan. Forsan e ruderibus Pyrgi exstructum; et Castrum Novum Purganum dici potest, quod verisimilius: cum eius templum in vicino colle situm dicatur S. Maria de territorio Purgano, ubi etiamnum rudera antiqui Pyrgi; Baudrand. Oppidani Pyrgenses Ciceroni ac Livio dicuntur. Pergites vero Stephano. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.